Quot paria coniculorum in uno anno

ex uno pario germinentur.

Quidam posuit unum par cuniculorum in

quodam loco, qui erat undique pariete circundatus,

ut sciret, quot ex eo paria germinarentur

in uno anno:

cum natura eorum sit per singulum mensem

aliud par germinare; et in secundo mense ab

eorum natiuitate germinant.

Quia suprascriptum par in primo mense

germinat, duplicabis ipsum, erunt paria

duo in uno mense. Ex quibus unum, scilicet

primum, in secundo mense geminat;

et sic sunt in secundo mense paria 3; ex

quibus in uno mense duo pregnantur; et

geminantur in tercio mense paria 2 coniculorum

; et sic sunt paria 5 in ipso mense;

ex quibus in ipso pregnantur paria 3;

et sunt in quarto mense paria 8; ex quibus

paria 5 geminant alia paria 5: quibus additis

cum parijs 8, faciunt paria 13 in quinto

mense; ex quibus paria 5, que geminata

fuerunt in ipso mense, non concipiunt in

ipso mense, sed alia 8 paria pregnantur;

et sic sunt in sexto mense paria 21;

cum quibus additis parjis [sic] 34, que geminantur

in nono mense, erunt in ipso

paria 89; cum quibus additis rursum parijs

55, que geminantur in decimo mense

144; cum quibus additis rursum parijs 89,

que geminantur in undecimo mense, erunt

in ipso paria 233.

Cum quibus etiam additis parijs 144 , que

geminantur in ultimo mense, erunt paria

377; et tot paria peperit suprascriptum

par in prefato loco in capite unius anni.

Potes enim uidere in hac margine, qualiter

hoc operati fuimus, scilicet quod iunximus

primum numerum cum secundo,

uidelicet 1 cum 2; et secundum cum tercio;

et tercium cum quarto; et quartum

cum quinto, et sic deinceps, donec iunximus

decimum cum undecimo, uidelicet

144 cum 233; et habuimus suprascriptorum

cuniculorum summam, uidelicet

377; et sic posses facere per ordinem de

infinitis numeris mensibus.